← Omnia argumenta

Maria

47 numeri

  1. 148 Maria – « Beata quae credidit » Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum » ( …
  2. 487 II. ...natus ex Maria Virgine Id quod fides catholica credit circa Mariam, fundatur super id quod illa circa Christum credit, sed id quod illa de Maria docet, eius in Christum vicissim illuminat fidem.
  3. 488 Praedestinatio Mariae « Misit Deus Filium Suum » ( Gal 4,4), sed ut Illi corpus aptaret 131 liberam cuiusdam creaturae voluit cooperationem. Ad hoc, ab aeterno, Deus, ut Mater esset Filii Sui, quamdam filiam …
  4. 489 Praedestinatio Mariae Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata . Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrix 133 et Promissionem …
  5. 490 Immaculata Conceptio Maria, ut esset Mater Salvatoris, « a Deo donis tanto munere dignis praedita est ». 139 Angelus Gabriel, in Annuntiationis momento, eam tamquam « gratia plenam » salutat. 140 Erat revera necessarium …
  6. 491 Immaculata Conceptio Saeculorum decursu, Ecclesia conscia facta est Mariam, a Deo « gratia repletam », 141 inde a sua conceptione esse redemptam. Immaculatae Conceptionis dogma, anno 1854 a Summo Pontifice Pio IX proclamatum, hoc …
  7. 492 Immaculata Conceptio Hi « singularis prorsus sanctitatis » splendores, quibus « a primo instante suae conceptionis ditata » est, 143 universi ei proveniunt a Christo: ipsa est « intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo …
  8. 493 Immaculata Conceptio Traditionis orientalis Patres Matrem Dei « totam sanctam » ( Panaghia ) appellant, illi eam celebrant « ab omni peccati labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam ». 145 …
  9. 494 « Fiat mihi secundum verbum tuum... » Maria, cum ei nuntiatum esset se, quin virum cognosceret, per Spiritus Sancti virtutem, « Filium Altissimi » esse parituram, 146 respondit cum « oboeditione fidei », 147 certo sciens non esse impossibile …
  10. 495 Divina Mariae maternitas Maria, in Evangeliis « Mater Iesu » appellata ( Io 2,1; 19,25), 152 iam ante Filii sui Nativitatem, sub impulsu Spiritus, tamquam « Mater Domini mei » acclamatur ( Lc 1,43). Revera, …
  11. 496 Virginitas Mariae Inde a primis fidei formulis, 154 Ecclesia professa est Iesum per solam virtutem Sancti Spiritus in sinu Virginis Mariae esse conceptum, rationem etiam corporalem huius affirmans eventus: Iesus « absque semine [...] …
  12. 497 Virginitas Mariae Narrationes evangelicae 159 conceptionem intelligunt virginalem tamquam opus divinum omnem comprehensionem et omnem possibilitatem superans humanas: 160 « Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est », dicit angelus ad …
  13. 498 Virginitas Mariae Quandoque propter silentium evangelii sancti Marci et epistularum Novi Testamenti circa conceptionem virginalem Mariae habita est turbatio. Quaeri etiam potuit utrum hic de fabulis vel de constructionibus ageretur theologicis sine historicitatis ambitu. …
  14. 499 Maria – « semper Virgo » Profundior meditatio fidei eius in maternitatem virginalem adduxit Ecclesiam ad profitendam realem et perpetuam Mariae virginitatem, 164 etiam in partu Filii Dei, hominis facti. 165 Revera Nativitas Christi « virginalem Eius [matris] …
  15. 500 Maria – « semper Virgo » Ad hoc quandoque obiicitur Scripturam fratrum et sororum Iesu facere mentionem. 168 Ecclesia haec loca semper intellexit tamquam non alios filios Virginis Mariae denotantia: Iacobus utique et Ioseph, « fratres » Iesu …
  16. 501 Maria – « semper Virgo » Iesus est unicus Mariae Filius. Sed spiritualis Mariae maternitas 171 ad omnes extenditur homines, ad quos Ille venit salvandos: « Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus ( Rom …
  17. 502 Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei Intuitus fidei, in connexione cum Revelationis complexu, arcanas potest detegere rationes, propter quas Deus, in Suo consilio salvifico, voluit Filium Suum e Virgine nasci. Hae rationes tam ad Personam et redemptricem Christi …
  18. 503 Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei Mariae virginitas absolutum inceptum Dei in Incarnatione manifestat. Iesus Patrem non habet nisi Deum. 173 « Numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. [...] Unus Idemque est Dei et hominis …
  19. 504 Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei Iesus de Spiritu Sancto in sinu Virginis Mariae conceptus est, quia est novus Adam , 175 qui creationem novam inaugurat: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo » ( …
  20. 505 Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei Iesus, novus Adam, Sua conceptione virginali, novam nativitatem inaugurat filiorum adoptionis in Spiritu Sancto per fidem. « Quomodo fiet istud? » ( Lc 1,34). 177 Vitae divinae participatio procedit « non ex …
  21. 506 Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei Maria est Virgo quia eius virginitas est signum fidei eius nullo dubio adulteratae 179 et suae donationis indivisae voluntati Dei. 180 Eius fides praebet ei Matrem effici Salvatoris. « Beatior ergo Maria …
  22. 507 Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei Maria simul Virgo est et Mater quia figura est et perfectissima Ecclesiae effectio: 182 « Ecclesia [...] per Verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit Mater: praedicatione enim ac Baptismo filios, de …
  23. 508 Compendium Deus in descendentia Evae Virginem elegit Mariam ut Filii Sui esset Mater. Illa, « gratia plena », est « praecellens Redemptionis fructus »: 184 ipsa est a primo instanti conceptionis suae a …
  24. 509 Compendium Maria est vere « Mater Dei » propterea quod Mater est aeterni Filii Dei, hominis facti, qui est Deus Ipse .
  25. 510 Compendium Maria permansit Filium suum « concipiens Virgo, pariens Virgo, Virgo gravida, Virgo feta, Virgo perpetua »: 185 toto esse suo est « ancilla Domini » ( Lc 1,38).
  26. 511 Compendium Maria Virgo « libera fide et oboedientia humanae saluti » 186 est cooperata. Illa assensum suum, « loco totius humanae naturae », 187 pronuntiavit. Illa est facta, sua oboedientia, nova Eva, Mater …
  27. 963 Paragraphus 6 MARIA – MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria [...] ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur …
  28. 964 Tota suo Filio unita... Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius …
  29. 965 Tota suo Filio unita... Maria, post Ascensionem Filii sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit ». 530 Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus [...] Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione …
  30. 966 ...etiam in Assumptione sua... « Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius …