Virginitas Mariae

Numerus 498 Catechismi

Quandoque propter silentium evangelii sancti Marci et epistularum Novi Testamenti circa conceptionem virginalem Mariae habita est turbatio. Quaeri etiam potuit utrum hic de fabulis vel de constructionibus ageretur theologicis sine historicitatis ambitu. Ad id oportet respondere: fides in conceptionem virginalem Iesu e parte non credentium Iudaeorum et gentilium vivam oppositionem, irrisiones vel incomprehensionem invenit: 161 illa a mythologia pagana vel a quadam ad ideas temporis adaptatione orta non erat. Sensus huius eventus non nisi fidei accessibilis est, quae illum perspicit in « mysteriorum ipsorum nexu inter se », 162 in mysteriorum Christi complexu, ab Eius Incarnatione usque ad Pascha Eius. Iam sanctus Ignatius Antiochenus hunc nexum testatur: « Et principem huius mundi latuit Mariae virginitas et partus ipsius, similiter et mors Domini: tria mysteria clamoris, quae in silentio Dei patrata sunt ». 163

Fons publicus ↗