Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei
Numerus 507 Catechismi
Maria simul Virgo est et Mater quia figura est et perfectissima Ecclesiae effectio: 182 « Ecclesia [...] per Verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit Mater: praedicatione enim ac Baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit ». 183