Virginitas Mariae
Numerus 496 Catechismi
Inde a primis fidei formulis, 154 Ecclesia professa est Iesum per solam virtutem Sancti Spiritus in sinu Virginis Mariae esse conceptum, rationem etiam corporalem huius affirmans eventus: Iesus « absque semine [...] ex Spiritu Sancto » conceptus est. 155 Patres in conceptione virginali signum perspiciunt de eo quod vere Filius Dei in humanitate venit sicut nostra:
Ita sanctus Ignatius Antiochenus (initio saeculi secundi): « Observavi vos [...] plena firmaque fide credentes in Dominum nostrum vere oriundum ex genere David secundum carnem, 156 Filium Dei secundum voluntatem et potentiam Dei, 157 natum vere ex virgine; [...] vere sub Pontio Pilato [...] clavis confixum pro nobis in carne [...]. Vere passus est, ut et vere resuscitavit ». 158