Paragraphus 6 MARIA – MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE
Numerus 963 Catechismi
Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria [...] ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur [...], immo "plane Mater membrorum (Christi), [...] quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt ».526 « Maria, [...] Mater Christi, Mater etiam [...] Ecclesiae ».527