← Omnia argumenta

Iesus Christus

34 numeri

  1. 422 Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus » ( Gal 4,4-5). En …
  2. 423 Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit Credimus et profitemur Iesum ex Nazareth, Iudaeum natum de filia Israel in Bethlehem, tempore regis Herodis Magni et imperatoris Caesaris Augusti I, munere fabri lignarii fungentem, mortuum crucifixum Hierosolymis, sub Pontio Pilato …
  3. 424 Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit Gratia moti Spiritus Sancti et a Patre tracti, credimus et confitemur relate ad Iesum: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » ( Mt 16,16). Super huius fidei petram, quam Petrus confessus …
  4. 425 Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit Fidei christianae transmissio est imprimis Iesu Christi nuntius ut homines ad fidem in Illum adducantur. Ab initio, priores discipuli desiderio arserunt Christum nuntiandi: « Non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus …
  5. 426 In catechesis corde: Christus « Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" [...]; qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, …
  6. 427 In catechesis corde: Christus « Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua Eius sit …
  7. 428 In catechesis corde: Christus Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet igitur imprimis « eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere »; oportet eum « omnia detrimentum facere », « ut Christum » lucrifaciat et inveniatur « in …
  8. 429 In catechesis corde: Christus Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium scaturit Illum annuntiandi, « evangelizandi », et alios adducendi ad « assensum » fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem semper melius …
  9. 430 I. Iesus Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem. 10 Quia nemo « potest dimittere peccata …
  10. 431 I. Iesus In historia salutis Deus satis non habuit Israel « de domo servitutis » ( Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire. Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper …
  11. 432 I. Iesus Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui, 14 hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem 15 et ab …
  12. 433 I. Iesus Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi propitiatorium sanguine asperserat sacrificii. 18 Propitiatorium locus erat praesentiae Dei. 19 Cum sanctus Paulus dicit …
  13. 434 I. Iesus Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat « Salvatoris », 20 quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne nomen » ( Phil 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent …
  14. 435 I. Iesus Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et benedictus fructus ventris tui, …
  15. 436 II. Christus Christus e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus » significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. …
  16. 437 II. Christus Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam Messiae Israel promissi: « Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David » ( Lc 2,11). Ab origine est Ille « …
  17. 438 II. Christus Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; …
  18. 439 II. Christus Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David » a Deo Israel promissi. 36 Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius …
  19. 440 II. Christus Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem. 40 Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de …
  20. 441 III. Filius Dei unicus Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis, 44 populo Electionis, 45 filiis Israel 46 eiusque regibus 47 datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis …
  21. 442 III. Filius Dei unicus Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam « Christum, Filium Dei vivi » confitetur, 51 quia Iesus ei sollemniter respondet: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus , …
  22. 443 III. Filius Dei unicus Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « …
  23. 444 III. Filius Dei unicus Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam « Filium Suum dilectum » denotasse. 60 Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei Unigenitum denotat 61 …
  24. 445 III. Filius Dei unicus Post Eius Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae humanitatis Eius apparet: « Constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » ( Rom 1,4). 63 Apostoli confiteri …
  25. 446 IV. Dominus In versione graeca librorum Veteris Testamenti, Nomen ineffabile YHWH sub quo Deus Se Moysi revelavit, 64 verbo Kyrios (« Dominus ») redditur. Dominus exinde factus est nomen maxime usitatum ad ipsam divinitatem …
  26. 447 IV. Dominus Ipse Iesus Sibi, modo velato, hunc tribuit titulum, cum de sensu psalmi 110 disputat cum Pharisaeis, 66 sed etiam modo explicito Se ad Suos vertens Apostolos. 67 Per totum Eius vitae publicae …
  27. 448 IV. Dominus Saepissime in Evangeliis homines ad Iesum se vertunt Illum « Dominum » appellantes. Hic titulus venerationem et fiduciam testatur eorum qui ad Iesum appropinquant et ab Illo auxilium exspectant et sanationem. 68 …
  28. 449 IV. Dominus Priores confessiones fidei Ecclesiae, Iesu titulum divinum Domini tribuentes, ab origine affirmant 70 potestatem, honorem et gloriam Deo Patri debitas etiam Iesu deberi, 71 quia Ipse est « in forma Dei » …
  29. 450 IV. Dominus Ab historiae christianae initio, affirmatio dominatus Iesu super mundum et super historiam 73 significat etiam agnoscere hominem suam libertatem personalem nulli potestati terrestri, sed soli Deo Patri et Domino Iesu Christo, modo …
  30. 451 IV. Dominus Oratio christiana est titulo « Dominus » signata, sive invitatio ad orationem « Dominus vobiscum » sive orationis conclusio « per Dominum nostrum Iesum Christum » vel etiam clamor fiduciae plenus et …