II. Christus

Numerus 439 Catechismi

Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David » a Deo Israel promissi.36 Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius habebat,37 sed non sine cautela, quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis humanam,38 essentialiter politicam intelligebatur.39

Fons publicus ↗