III. Filius Dei unicus

Numerus 443 Catechismi

Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum » (Lc 22,70).55 Iam multo prius, Se tamquam « Filium » denotavit qui Patrem novit,56 qui est distinctus a « servis » quos Deus antea populo miserat Suo,57 ipsis angelis superior.58 Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster »,59 nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster » (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum et Patrem vestrum » (Io 20,17).

Fons publicus ↗