I. Iesus

Numerus 434 Catechismi

Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat « Salvatoris »,20 quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne nomen » (Phil 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius21 et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula,22 quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis.23

Fons publicus ↗