I. Iesus

Numerus 432 Catechismi

Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui,14 hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem15 et ab omnibus exinde invocari potest, quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit16 ita ut nullum aliud sit nomen « sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Act 4,12).17

Fons publicus ↗