II. Christus

Numerus 440 Catechismi

Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem.40 Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Io 3,13),41 et in Sua missione redemptrice Servi patientis: « Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28).42 Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est.43 Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Act 2,36).

Fons publicus ↗