Ecclesia
123 numeri
- 778 Compendium Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est …
- 779 Compendium Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi .
- 780 Compendium Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum .
- 781 I. Ecclesia – Populus Dei « In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam. Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed …
- 782 Populi Dei peculiaritates Populus Dei peculiaritates habet quae illum nitide ab omnibus historiae coetibus religiosis, ethnicis, politicis vel culturalibus distinguunt: — Populus est Dei : Deus ad nullum populum pertinet tamquam proprius. Sed Ipse Sibi …
- 783 Populus sacerdotalis, propheticus et regalis Iesum Christum Pater Spiritu Sancto unxit atque « Sacerdotem, Prophetam et Regem » constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex illis derivantur. …
- 784 Populus sacerdotalis, propheticus et regalis Cum quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum, participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius vocatione sacerdotali : « Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus novum populum "fecit …
- 785 Populus sacerdotalis, propheticus et regalis « Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat ». Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi universi, laicorum et hierarchiae, cum ille « semel traditae sanctis fidei indefectibiliter …
- 786 Populus sacerdotalis, propheticus et regalis Populus denique Dei de munere regali participat Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens. 218 Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est …
- 787 Ecclesia est communio cum Iesu Inde ab initio, Iesus vitae Suae Suos associavit discipulos; 222 eis Regni revelavit mysterium; 223 eos Suae missionis, gaudii Sui 224 et Suarum passionum participes effecit. 225 Iesus de communione adhuc intimiore …
- 788 Ecclesia est communio cum Iesu Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est, eos orphanos non reliquit. 226 Eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse mansurum. 227 Ipse eis Spiritum misit Suum. 228 …
- 789 Ecclesia est communio cum Iesu Comparatio Ecclesiae cum corpore lumen emittit super nexum intimum inter Ecclesiam et Christum. Ipsa non est solum circa Illum congregata; est in Illo unificata, in corpore Illius. Tres rationes Ecclesiae - corporis …
- 790 « Unum corpus » Credentes qui Verbo Dei respondent et membra corporis Christi fiunt, arcte uniti cum Christo efficiuntur: « In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano …
- 791 « Unum corpus » Unitas corporis diversitatem non abolet membrorum: « In aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum necessitates ad Ecclesiae utilitatem …
- 792 Huius corporis, Christus est Caput Christus « est Caput corporis Ecclesiae » ( Col 1,18). Ipse Principium creationis est et Redemptionis. Elevatus in gloriam Patris, est « in omnibus Ipse primatum tenens » ( Col 1,18), praecipue …
- 793 Huius corporis, Christus est Caput Ipse nos Paschati unit Suo : omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant « donec formetur Christus » in eis ( Gal 4,19). « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, [...] …
- 794 Huius corporis, Christus est Caput Ipse nostro providet augmento : 236 Christus, ut nos in Se, Caput nostrum, 237 crescere faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per quae nos mutuo in salutis via …
- 795 Huius corporis, Christus est Caput Christus et Ecclesia sunt igitur « Christus totus ». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii: « Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos …
- 796 Ecclesia est Christi Sponsa Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis, etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est …
- 797 III. Ecclesia – Templum Spiritus Sancti « Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia ». 248 « Huic autem Christi Spiritui tamquam …
- 798 III. Ecclesia – Templum Spiritus Sancti Spiritus Sanctus « in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium ». 252 Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate: 253 per Verbum Dei « …
- 799 Charismata Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia, Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem, ad hominum bonum et ad mundi necessitates.
- 800 Charismata Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro sanctitate totius corporis Christi; dummodo …
- 801 Charismata Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere », …
- 802 Compendium Christus Iesus « dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem » ( Tit 2,14).
- 803 Compendium « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem » ( 1 Pe 2,9).
- 804 Compendium Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum . « Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines », 260 ut in Christo « homines unam familiam unumque populum Dei constituant …
- 805 Compendium Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum .
- 806 Compendium In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati .
- 807 Compendium Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa .