Huius corporis, Christus est Caput
Numerus 795 Catechismi
Christus et Ecclesia sunt igitur « Christus totus ». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. [...] Plenitudo ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et Ecclesia ». 238
« Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia quam assumpsit, exhibuit ». 239
« Caput et membra sunt quasi una persona mystica ». 240
Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas ». 241