Ecclesia est communio cum Iesu
Numerus 788 Catechismi
Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est, eos orphanos non reliquit. 226 Eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse mansurum. 227 Ipse eis Spiritum misit Suum. 228 Sic communio cum Iesu quodammodo facta est intensior: « Communicando enim Spiritum Suum, fratres Suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus Suum mystice constituit ». 229