« Unum corpus »
Numerus 791 Catechismi
Unitas corporis diversitatem non abolet membrorum: « In aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum necessitates ad Ecclesiae utilitatem dispertit ». 233 Unitas corporis mystici inter fideles producit et fovet caritatem: « Unde si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra ». 234 Unitas denique corporis Christi de omnibus humanis divisionibus est victrix: « Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Gal 3,27-28).