III. Ecclesia – Templum Spiritus Sancti
Numerus 798 Catechismi
Spiritus Sanctus « in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium ».252 Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate:253 per Verbum Dei « qui potens est aedificare » (Act 20,32), per Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi;254 per sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem; per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat,255 per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices denique speciales gratias (quae « charismata » appellantur) per quas Ipse fideles « aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua ».256