← Omnia argumenta

Eucharistia

98 numeri

  1. 1352 Celebrationis motus Anaphora : cum eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis: in praefatione , Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto, gratias Patri agit propter omnia …
  2. 1353 Celebrationis motus In epiclesi , ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae benedictionis potentiam 328 ) super panem et vinum ut, per Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et …
  3. 1354 Celebrationis motus In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem, resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat. In intercessionibus , Ecclesia exprimit Eucharistiam in communione …
  4. 1355 Celebrationis motus In Communione , quam Domini oratio et panis praecedunt fractio, fideles « panem de caelo » et « calicem salutarem » accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum tradidit « pro …
  5. 1356 V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit quia scimus nos mandato …
  6. 1357 V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia Hoc Domini adimplemus mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi verba, corpus et …
  7. 1358 V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus: — tamquam actionem gratiarum et laudem Patri ; — tamquam memoriale sacrificale Christi et corporis Eius; — tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque Spiritus .
  8. 1359 Gratiarum actio et laus Patri Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem …
  9. 1360 Gratiarum actio et laus Patri Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis « …
  10. 1361 Gratiarum actio et laus Patri Eucharistia est etiam sacrificium laudis, per quod Ecclesia in totius creationis nomine gloriam canit Dei. Hoc laudis sacrificium non nisi per Christum possibile est: Ipse fideles Suae coniungit personae, Suae laudi et …
  11. 1362 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Eucharistia est memoriale Paschatis Christi, Eius unici sacrificii in actum deductio et sacramentalis oblatio, in liturgia Ecclesiae quae corpus est Eius. In omnibus eucharisticis precibus, post institutionis verba, orationem invenimus quae anamnesis …
  12. 1363 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae In sacrae Scripturae sensu, memoriale recordatio eventuum praeteritorum solummodo non est, sed proclamatio mirabilium quae Deus pro hominibus implevit. 331 In liturgica horum eventuum celebratione, ii quodammodo praesentes fiunt et actuales. Sic …
  13. 1364 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Memoriale in Novo Testamento sensum recipit novum. Cum Ecclesia Eucharistiam celebrat, memor est Christi Paschatis, quod praesens fit: sacrificium quod Christus semel pro semper obtulit in cruce, semper permanet actuale: 332 « …
  14. 1365 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Quia Eucharistia memoriale Paschatis est Christi, est etiam sacrificium . Indoles sacrificalis Eucharistiae in ipsis verbis institutionis manifestatur: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » et « Hic calix …
  15. 1366 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale et quia eius fructum applicat : Christus « Deus et Dominus noster, [...] semel Se Ipsum in ara …
  16. 1367 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium : « Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa »: …
  17. 1368 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium . Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia, …
  18. 1369 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Ecclesia tota cum oblatione coniungitur et intercessione Christi . Papa qui Petri ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et minister nominatur. Episcopus loci …
  19. 1370 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Christi oblationi coniunguntur non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae iam sunt in caeli gloria : Ecclesia, in communione cum beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut …
  20. 1371 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis , « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis », 339 ut Christi lumen et pacem ingredi possint: « Ponite [...] hoc corpus ubicumque: …
  21. 1372 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Sanctus Augustinus in synthesim mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad participationem semper magis completam in nostri Redemptoris sacrificio quod in Eucharistia celebramus: « Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio …
  22. 1373 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem « Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » ( Rom 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens: 343 in …
  23. 1374 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis ». 346 In Sanctissimo Eucharistiae …
  24. 1375 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem In hoc sacramento, Christus fit praesens per conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc conversionem peragendam …
  25. 1376 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, …
  26. 1377 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Praesentia eucharistica Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio Christum non …
  27. 1378 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Eucharistiae cultus . In Missae liturgia, nostram fidem in praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus, inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis Domini nos inclinantes. « Hunc …
  28. 1379 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia …
  29. 1380 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Valde conveniens est, Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos, nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in cruce …
  30. 1381 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem « Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide , quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: …