Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem
Numerus 1374 Catechismi
Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis ». 346 In Sanctissimo Eucharistiae Sacramento continentur vere, realiter et substantialiter corpus et sanguis una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi ac proinde totus Christus. 347 « Quae quidem praesentia "realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae "reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens ». 348