Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae
Numerus 1367 Catechismi
Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium: « Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa »: 335 « Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, Idem Ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis "semel Se Ipsum cruente obtulit" [...] sacrificium istud vere propitiatorium » est. 336