Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem

Numerus 1373 Catechismi

« Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » (Rom 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens: 343 in verbo Suo, in Ecclesiae Suae oratione, « ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Mt 18,20), in pauperibus, aegrotis, captivis, 344 in sacramentis quorum Ipse est auctor, in Missae Sacrificio et in persona ministri. Sed « maxime [est praesens] sub speciebus eucharisticis ». 345

Fons publicus ↗