Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae

Numerus 1371 Catechismi

Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis, « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis », 339 ut Christi lumen et pacem ingredi possint:

« Ponite [...] hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis ». 340

« Deinde [in anaphora] et pro defunctis sanctis Patribus et Episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt [oramus]; maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima. [...] Et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, [...] Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, Deum amicum hominum cum pro illis tum pro nobis propitiantes ». 341

Fons publicus ↗