Creatio
60 numeri
- 279 Paragraphus 4 CREATOR « In principio creavit Deus caelum et terram » ( Gn 1,1). Haec verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam « …
- 280 Paragraphus 4 CREATOR Creatio relate « ad omnia incepta salvifica Dei » est fundamentum , « exordium historiae salutis », 119 quae in Christo culmen habet. Viceversa, Christi mysterium est lux decisiva pro mysterio creationis; …
- 281 Paragraphus 4 CREATOR Hac de causa, lectiones Vigiliae Paschalis, quae celebratio est novae creationis in Christo, a narratione incipiunt creationis; haec in liturgia Byzantina, in vigiliis magnorum Domini festorum, primam semper constituit lectionem. Secundum veterum …
- 282 I. Catechesis de creatione Catechesis de creatione summi est momenti. Ad ipsa vitae humanae et christianae fundamenta refertur: etenim fidei christianae responsum explicat ad quaestionem elementariam quam homines omnium temporum sibi posuerunt: « Unde venimus? » …
- 283 I. Catechesis de creatione Quaestio de originibus mundi et hominis obiectum est plurium investigationum scientificarum, quae nostras cognitiones de aetate et dimensionibus mundi universi, de effectione formarum viventium, de prima hominis apparitione magnopere ditaverunt. Hae detectiones …
- 284 I. Catechesis de creatione Magna attentio his investigationibus concessa fortiter a quaestione alius ordinis stimulatur, quae campum proprium scientiarum naturalium excedit. Quaestio tantum non est, ut sciatur quando et quomodo universus mundus materialiter sit ortus neque …
- 285 I. Catechesis de creatione Ab initio, fides christiana invenitur coram responsis ad quaestionem circa origines diversis a sua. Sic in religionibus et culturis antiquis plures habentur mythi relate ad origines. Quidam philosophi dixerunt, omnia esse Deum, …
- 286 I. Catechesis de creatione Ipsa humana intelligentia habet utique capacitatem quoddam responsum inveniendi quaestioni de originibus. Etenim exsistentia Dei Creatoris potest lumine rationis humanae per Eius opera certo cognosci, 122 quamquam haec cognitio saepe obscurata et …
- 287 I. Catechesis de creatione Veritas creationis tanti momenti est pro tota vita humana ut Deus, in Sua teneritudine, populo Suo revelare voluerit quidquid salutare est de hac re cognoscere. Ultra cognitionem naturalem quam quilibet homo potest …
- 288 I. Catechesis de creatione Ita revelatio creationis a revelatione et effectione Foederis Unius Dei cum Eius populo inseparabilis est. Creatio revelata est tamquam primus gressus ad hoc Foedus, tamquam primum et universale omnipotentis amoris Dei testimonium. …
- 289 I. Catechesis de creatione Inter omnia sacrae Scripturae de creatione verba, tria priora Genesis capita locum habent singularem. Sub ratione litteraria, hi textus diversos habere possunt fontes. Auctores inspirati eos initio Scripturae collocaverunt ita ut suo …
- 290 II. Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus « In principio creavit Deus caelum et terram » ( Gn 1,1): in his primis verbis Scripturae tria affirmantur: Deus aeternus initium dedit omnibus quae extra Illum exsistunt. Ille solus est Creator …
- 291 II. Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus « In principio erat Verbum [...] et Deus erat Verbum. [...] Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil » ( Io 1,1-3). Novum Testamentum revelat, Deum omnia per …
- 292 II. Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus Actio creatrix Filii et Spiritus, cum illa Patris inseparabiliter una, adumbrata in Vetere Testamento, 131 in Novo Foedere revelata, clare a regula fidei affirmatur Ecclesiae: « Solus Hic Deus invenitur [...]: Hic …
- 293 III. « Mundus ad Dei gloriam conditus est » Veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere et celebrare non desinunt, « mundum ad Dei gloriam conditum esse ». 134 Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura « non [...] propter gloriam …
- 294 III. « Mundus ad Dei gloriam conditus est » Gloria Dei est ut haec manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas mundus creatus est, in rem ducantur. « Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum …
- 295 Deus sapientia et amore creat Credimus Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum. 140 Hic cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus. Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit efficere Sui esse, Suae …
- 296 Deus creat « ex nihilo » Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum. 141 Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia. 142 Deus libere creat « ex nihilo »: 143 « Quid autem …
- 297 Deus creat « ex nihilo » Fidem de creatione « ex nihilo » Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat: « Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego …
- 298 Deus creat « ex nihilo » Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans, 145 et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille « qui vivificat mortuos …
- 299 Deus mundum ordinatum creat et bonum Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: « omnia in mensura et numero et pondere disposuisti » ( Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod « est …
- 300 Deus creationem transcendit eique est praesens Deus omnibus operibus Suis est infinite maior: 152 « elevata est magnificentia » Eius « super caelos » ( Ps 8,2), « magnitudinis Eius non est investigatio » ( Ps 145,3). Sed …
- 301 Deus creationem conservat et sustinet Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit …
- 315 Compendium Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in nova creatione in Christo suum invenit finem …
- 316 Compendium Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis .
- 317 Compendium Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio .
- 318 Compendium Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare « ex nihilo …
- 319 Compendium Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem .
- 320 Compendium Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » ( Heb 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem .
- 321 Compendium Divina providentia dispositiones sunt quibus Deus, cum sapientia et amore, omnes creaturas Suas usque ad ultimum earum conducit finem .