Deus creationem transcendit eique est praesens

Numerus 300 Catechismi

Deus omnibus operibus Suis est infinite maior: 152 « elevata est magnificentia » Eius « super caelos » (Ps 8,2), « magnitudinis Eius non est investigatio » (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: « In Ipso enim vivimus, movemur et sumus » (Act 17,28). Secundum sancti Augustini verba, Ipse est « interior intimo meo et superior summo meo ». 153

Fons publicus ↗