Creatio
60 numeri
- 322 Compendium Christus nos ad filialem invitat derelictionem in providentiam nostri Patris caelestis , 176 et sanctus apostolus Petrus repetit : vivite « omnem sollicitudinem vestram proicientes in Eum, quoniam Ipsi cura est de …
- 323 Compendium Providentia divina etiam per actionem agit creaturarum. Deus hominibus tribuit ut libere Eius consiliis cooperentur .
- 324 Compendium Divina mali physici et mali moralis permissio mysterium est, quod Deus per Filium Suum, Iesum Christum, mortuum et resuscitatum ad malum vincendum, illuminat. Fides nobis certitudinem praebet de eo quod Deus malum …
- 325 Paragraphus 5 CAELUM ET TERRA Symbolum Apostolicum Deum « Creatorem caeli et terrae » 178 profitetur esse, et Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum explicat: « ...visibilium omnium et invisibilium ». 179
- 326 Paragraphus 5 CAELUM ET TERRA In sacra Scriptura, locutio « caelum et terra » significat: totum quod exsistit, universam creationem. Etiam indicat vinculum, quod, intra creationem, simul caelum et terram unit et distinguit: « Terra » est …
- 327 Paragraphus 5 CAELUM ET TERRA Professio fidei Concilii Lateranensis quarti affirmat: Deus « simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac denique humanam, quasi communem ex spiritu et …
- 337 II. Mundus visibilis Deus Ipse mundum creavit visibilem in tota eius magnificentia, diversitate et ordine. Scriptura symbolice opus praesentat Creatoris tamquam successionem sex dierum « laboris » divini quae in « quiete » diei septimi …
- 338 II. Mundus visibilis Nihil exsistit quod suam exsistentiam Deo Creatori non debeat . Mundus incepit, cum ex nihilo per Verbum Dei est factus; omnia entia exsistentia, omnis natura, tota historia humana in hoc primordiali radicantur …
- 339 II. Mundus visibilis Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias . De singulis operibus « sex dierum » dicitur: « Et vidit Deus quod esset bonum ». « Ex ipsa enim creationis condicione …
- 340 II. Mundus visibilis Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi …
- 341 II. Mundus visibilis Universi pulchritudo . Ordo et harmonia mundi creati ex diversitate resultat entium et relationum inter ea exsistentium. Homo ea progressive detegit tamquam naturae leges. Scientiarum cultorum suscitant admirationem. Creationis pulchritudo reverberat infinitam …
- 342 II. Mundus visibilis Creaturarum hierarchia ordine « sex dierum » exprimitur qui a minus perfecto ad perfectiorem procedit. Deus omnes Suas amat creaturas, 223 et eas, etiam passeres, habet curae. Tamen Iesus dicit: « Multis …
- 343 II. Mundus visibilis Homo culmen est operis creationis. Narratio inspirata id exprimit, creationem hominis nitide ab illa aliarum distinguens creaturarum. 224
- 344 II. Mundus visibilis Inter omnes creaturas mutua habetur necessitudo eo quod omnes Eumdem habeant Creatorem, et omnes ad Eius ordinentur gloriam: « Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura Tua, principaliter cum domino fratre Sole, …
- 345 II. Mundus visibilis Sabbatum — finis operis « sex dierum ». Textus sacer dicit: « Complevitque Deus die septimo opus Suum, quod fecerat » et sic « perfecti sunt caeli et terra »; atque Deus …
- 346 II. Mundus visibilis Deus in creatione fundamentum posuit et leges quae stabilia permanent, 226 super quae credens fidenter potest inniti et quae illi signum erunt et pignus inconcussae fidelitatis Foederis Dei. 227 Ex parte sua, …
- 347 II. Mundus visibilis Creatio intuitu sabbati effecta est et propterea intuitu cultus et adorationis Dei. Cultus est in creationis ordine inscriptus. 228 « Nihil operi Dei praeponatur », dicit sancti Benedicti Regula, 229 ita rectum …
- 348 II. Mundus visibilis Sabbatum in corde est Legis Israel. Servare mandata est sapientiae et voluntati Dei consonare in opere creationis Eius expressis.
- 349 II. Mundus visibilis Dies octavus . Sed pro nobis, novus dies est ortus: dies resurrectionis Christi. Septimus dies primam concludit creationem. Octavus dies creationem incipit novam. Sic opus creationis culminat in maximo Redemptionis opere. Prima …
- 350 Compendium Angeli creaturae sunt spirituales, quae Deum incessanter glorificant et qui Eius consiliis erga alias creaturas serviunt salvificis : « Ad omnia bona nostra cooperantur angeli ». 231
- 351 Compendium Angeli Christum, Dominum circumstant suum. Illi serviunt peculiariter in effectione Eius missionis salvificae erga homines .
- 352 Compendium Ecclesia angelos veneratur qui eam in eius peregrinatione adiuvant terrestri et qui omne ens protegunt humanum .
- 353 Compendium Deus creaturarum Suarum diversitatem et earum propriam voluit bonitatem, earum interdependentiam et earum ordinem. Omnes creaturas materiales ad bonum generis destinavit humani. Homo, et per eum tota creatio, ad gloriam destinatur Dei …
- 354 Compendium Leges in creatione inscriptas observare atque relationes quae e rerum natura derivantur, principium est sapientiae et fundamentum moralitatis .
- 2415 Observantia integritatis creationis Septimum praeceptum observantiam postulat integritatis creationis. Animalia, et etiam plantae atque entia inanimata bono communi destinantur generis humani praeteriti, praesentis et futuri. 290 Opum mineralium, vegetalium et animalium mundi universi usus ab …
- 2416 Observantia integritatis creationis Animalia creaturae sunt Dei. Ipse ea Sua providentiali amplectitur sollicitudine. 292 Ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant. 293 Etiam homines eis debent benevolentiam. In memoriam revocare oportet qua accurata consideratione …
- 2417 Observantia integritatis creationis Deus animalia procurationi concredidit illius quem Ipse ad Suam creavit imaginem. 294 Legitimum igitur est animalibus uti ad nutrimentum vel ad vestes conficiendas. Ea mansuefacere licet ut homini in eius laboribus vel …
- 2418 Observantia integritatis creationis Humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter dolores inferre et eorum dilapidare vitas. Indignum pariter est pro illis pecuniae expendere summas quae potius hominum miserias deberent sublevare. Animalia amare licet; affectio solis personis …
- 2456 Compendium Dominatus subsidiorum mineralium, vegetalium et animalium universi mundi a Creatore concessus ab observantia separari nequit moralium obligationum, illis inclusis erga futuras generationes .
- 2457 Compendium Animalia curae concreduntur hominis, qui eis benevolentiam debet. Illa iustae satisfactioni necessitatum hominis inservire possunt .