II. Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus
Numerus 291 Catechismi
« In principio erat Verbum [...] et Deus erat Verbum. [...] Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil » (Io 1,1-3). Novum Testamentum revelat, Deum omnia per Verbum creasse aeternum, Suum Filium dilectum. « In Ipso condita sunt universa in caelis et in terra [...]. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt, et Ipse est ante omnia, et omnia in Ipso constant » (Col 1,16-17). Fides Ecclesiae actionem creatricem Spiritus Sancti pariter affirmat: Ille, quem profitemur « vivificantem », 129 est « Spiritus Creator » (« Veni, Creator Spiritus »), « bonitatis Fons ». 130