Deus creat « ex nihilo »

Numerus 296 Catechismi

Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum. 141 Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia. 142 Deus libere creat « ex nihilo »: 143

« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit ». 144

Fons publicus ↗