Ad argumentum ire
-
1281
Compendium
Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari possunt, etiamsi Baptismum non receperint . 232
→
-
1282
Compendium
Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet …
→
-
1283
Compendium
Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia divina habendam, et ad orandum pro eorum salute .
→
-
1284
Compendium
In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati caput aquam infundat dicens : « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et …
→
-
1285
ARTICULUS 2 SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS
Sacramentum Confirmationis cum Baptismo et Eucharistia complexum constituit « sacramentorum initiationis christianae », cuius unitas tuenda est. Fidelibus igitur explicandum est, huius sacramenti receptionem necessariam esse ad gratiae baptismalis completionem. 233 Re …
→
-
1286
I. Confirmatio in Oeconomia salutis
In Vetere Testamento , Prophetae annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse requieturum 235 Eius missionis salvificae causa. 236 Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus est, signum fuit, …
→
-
1287
I. Confirmatio in Oeconomia salutis
Haec autem Spiritus plenitudo illa solummodo Messiae manere non debebat, ipsa erat toti populo messianico communicanda. 238 Pluries Christus hanc Spiritus promisit effusionem, 239 et promissionem hanc die Paschatis primum complevit, 240 …
→
-
1288
I. Confirmatio in Oeconomia salutis
« Ex [...] [illo] tempore Apostoli, Christi voluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis manuum impositione impertierunt. 244 Sic factum est, ut in epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae …
→
-
1289
I. Confirmatio in Oeconomia salutis
Cito, ut melius donum Spiritus Sancti significaretur, impositioni manuum unctio fragrantis olei (chrismatis) adiuncta est. Haec unctio nomen « christiani » elucidat quod « unctum » significat et ab illo Ipsius Christi …
→
-
1290
Duae traditiones: Orientis et Occidentis
Prioribus saeculis, Confirmatio unam celebrationem cum Baptismo generatim constituit, « sacramentum utrumque », secundum expressionem sancti Cypriani, 247 efformans cum eo. Inter alia motiva, multiplicatio Baptismorum infantium, et quidem in quolibet anni …
→
-
1291
Duae traditiones: Orientis et Occidentis
Quidam Ecclesiae Romanae mos facilius reddidit incrementum praxis occidentalis, propter duplicem unctionem cum sancto chrismate post Baptismum: illa, iam a presbytero peracta super neophytum, cum hic a lavacro baptismali exibat, per secundam …
→
-
1292
Duae traditiones: Orientis et Occidentis
Praxis Ecclesiarum Orientalium unitatem initiationis christianae magis effert. Illa Ecclesiae latinae clarius exprimit communionem novi christiani cum eius Episcopo, sponsore et servitore unitatis Ecclesiae eius, eius catholicitatis et eius apostolicitatis, et proinde …
→
-
1293
II. Confirmationis signa et ritus
In ritu huius sacramenti, considerare oportet signum unctionis et id quod unctio indicat et imprimit: spirituale sigillum . Unctio , in biblico et vetere symbolismo, pluribus abundat significationibus: oleum est signum abundantiae …
→
-
1294
II. Confirmationis signa et ritus
Omnes hae significationes unctionis cum oleo peractae in vita sacramentali iterum inveniuntur. Unctio ante Baptismum cum catechumenorum oleo purificationem significat et roborationem; unctio infirmorum sanationem et consolationem exprimit. Unctio sancti chrismatis post …
→
-
1295
II. Confirmationis signa et ritus
Confirmandus, per hanc unctionem, signum, sigillum accipit Spiritus Sancti. Sigillum est personae symbolum, 254 signum eius auctoritatis, 255 eius possessionis super aliquod obiectum 256 — hoc modo, milites sigillo sui ducis signabantur …
→
-
1296
II. Confirmationis signa et ritus
Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat. 260 Etiam christianus est sigillo quodam signatus: « Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos …
→
-
1297
Confirmationis celebratio
Magni momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui, quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis consecratio . Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua …
→
-
1298
Confirmationis celebratio
Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in continuitate cum Baptismo collocari. 264 Cum …
→
-
1299
Confirmationis celebratio
In ritu Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus: « Deus omnipotens, Pater Domini nostri …
→
-
1300
Confirmationis celebratio
Sacramenti sequitur ritus essentialis . In ritu latino, « sacramentum Confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus Sancti" ». 267 In …
→