Ad argumentum ire
-
1301
Confirmationis celebratio
Osculum pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat. 269
→
-
1302
III. Confirmationis effectus
E celebratione patet effectum sacramenti Confirmationis specialem esse Spiritus Sancti effusionem, sicut fuit illa olim die Pentecostes Apostolis concessa.
→
-
1303
III. Confirmationis effectus
Hac de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert gratiae baptismalis: — nos profundius in filiationem radicat divinam in qua clamamus: « Abba , Pater! » ( Rom 8,15); — nos Christo …
→
-
1304
III. Confirmationis effectus
Confirmatio, sicut Baptismus cuius est perfectio, solum semel confertur. Confirmatio etenim in anima imprimit signum spirituale indelebile , « characterem », 273 qui significat Iesum Christum sigillo Sui Spiritus christianum signavisse, eum …
→
-
1305
III. Confirmationis effectus
« Character » sacerdotium commune fidelium, in Baptismo receptum, perficit, et « confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profitendi, quasi ex officio ». 275
→
-
1306
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet. 276 Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter « fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi », 277 quia sacramentum Baptismi, …
→
-
1307
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, « aetatem discretionis » indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis. …
→
-
1308
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
Si quandoque de Confirmatione tamquam de « sacramento maturitatis christianae » fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis …
→
-
1309
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas …
→
-
1310
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum …
→
-
1311
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo. 282
→
-
1312
V. Confirmationis minister
Confirmationis minister originarius est Episcopus. 283 In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id …
→
-
1313
V. Confirmationis minister
In ritu latino , minister ordinarius Confirmationis est Episcopus. 285 Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi, 286 oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo …
→
-
1314
V. Confirmationis minister
Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre. 287 Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius …
→
-
1315
Compendium
« Cum autem audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim super …
→
-
1316
Compendium
Confirmatio gratiam perficit baptismalem; est sacramentum quod Spiritum Sanctum donat ad nos profundius in filiatione divina radicandos, ad nos firmius Christo incorporandos, ad solidius nostrum vinculum efficiendum cum Ecclesia, ad nos magis …
→
-
1317
Compendium
Confirmatio, sicut Baptismus, in christiani anima signum spirituale seu characterem imprimit indelebilem; hac de causa, sacramentum non nisi semel in vita recipi potest .
→
-
1318
Compendium
In Oriente, hoc sacramentum immediate post Baptismum administratur; illud participatio sequitur Eucharistiae; haec traditio unitatem trium sacramentorum initiationis christianae effert. In Ecclesia latina, hoc sacramentum administratur cum aetas rationis attingitur et eius …
→
-
1319
Compendium
Candidatus ad Confirmationem, qui ad rationis pervenerit aetatem, fidem debet profiteri, in gratiae statu esse, intentionem habere recipiendi sacramentum et paratum esse ad munus assumendi discipuli et testis Christi, in communitate ecclesiali …
→
-
1320
Compendium
Ritus essentialis Confirmationis est unctio cum sancto chrismate super frontem baptizati (in Oriente etiam super alia sensuum organa), cum impositione manus ministri et verbis : « Accipe signaculum doni Spiritus Sancti » …
→