I. Confirmatio in Oeconomia salutis

Numerus 1286 Catechismi

In Vetere Testamento, Prophetae annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse requieturum 235 Eius missionis salvificae causa. 236 Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus est, signum fuit, Ipsum esse Illum qui erat venturus, Eum Messiam esse, Filium Dei. 237 Iesus conceptus erat de Spiritu Sancto; tota Eius vita totaque Eius missio fiunt in totali communione cum Spiritu Sancto quem Pater Illi « non [...] ad mensuram dat » (Io 3,34).

Fons publicus ↗