Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1261 VI. Necessitas Baptismi Relate ad infantes mortuos sine Baptismo , Ecclesia non potest nisi eos misericordiae Dei concredere, sicut ipsa in ritu pro eis facit exsequiarum. Re vera, magna misericordia Dei, « qui omnes homines …
  2. 1262 VII. Gratia Baptismi Diversi Baptismi effectus per sensibilia ritus sacramentalis significantur elementa. Immersio in aquam ad symbolismos appellat mortis et purificationis, sed etiam ad illos regenerationis et renovationis. Duo praecipui effectus sunt ergo peccatorum purificatio …
  3. 1263 In remissionem peccatorum... Per Baptismum omnia peccata remittuntur, peccatum originale et omnia personalia peccata, sicut etiam omnes peccati poenae. 204 Re vera in eis qui sunt regenerati, nihil manet quod eos Regnum Dei ingredi impediat, …
  4. 1264 In remissionem peccatorum... Quaedam tamen consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a …
  5. 1265 « Nova creatura » Baptismus non solum ab omnibus peccatis purificat, sed etiam e neophyto « novam creaturam » facit, 206 filium Dei adoptivum 207 qui effectus est « divinae consors naturae », 208 Christi membrum …
  6. 1266 « Nova creatura » Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem , gratiam iustificationis largitur: — quae illum reddit capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per virtutes theologales ; — illi potestatem praebet vivendi et …
  7. 1267 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptismus nos membra efficit corporis Christi. « Propter quod [...] sumus invicem membra » ( Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites …
  8. 1268 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptizati « lapides vivi » sunt effecti ad aedificationem « domus spiritalis in sacerdotium sanctum » ( 1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt …
  9. 1269 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet, 212 sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit. 213 Exinde vocatur ut se aliis submittat, 214 illis serviat 215 in Ecclesiae communione …
  10. 1270 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptizati, « in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur » 219 et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare. 220
  11. 1271 Sacramentale unitatis christianorum vinculum Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in …
  12. 1272 Signum spirituale indelebile... Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus. 223 Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili ( charactere ) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit …
  13. 1273 Signum spirituale indelebile... Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat. 225 Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et …
  14. 1274 Signum spirituale indelebile... « Dominicus character » 227 est sigillum quo Spiritus nos signavit « in diem Redemptionis » ( Eph 4,30). 228 « Baptismus est sigillum vitae aeternae ». 229 Fidelis qui usque ad …
  15. 1275 Compendium Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic …
  16. 1276 Compendium « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » ( Mt 28,19-20).
  17. 1277 Compendium Baptismus nativitatem ad novam vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit .
  18. 1278 Compendium Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius, Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti invocationem pronuntiando .
  19. 1279 Compendium Baptismi fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat: peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem, nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit Patris, membrum Christi et templum …
  20. 1280 Compendium Baptismus imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter characterem, Baptismus iterari nequit . 231