Ad argumentum ire
-
101
I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
Deus, Suae bonitatis condescensione, ut Se hominibus revelet, ad illos verbis loquitur humanis. « Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis …
→
-
102
I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
Omnibus sacrae Scripturae verbis, Deus unum solummodo Verbum dicit, Suum unicum Verbum in quo Ipse Se totum exprimit: 89 « Meminit caritas vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, …
→
-
103
I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
Hac de causa, Ecclesia divinas Scripturas semper est venerata, sicut etiam Domini veneratur corpus. Fidelibus Panem vitae porrigere non desinit sumptum ex mensa tam Verbi Dei quam corporis Christi. 91
→
-
104
I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum nutrimentum suamque virtutem, 92 quia in illa accipit non verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei. 93 « In Sacris enim …
→
-
105
II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
Deus est sacrae Scripturae auctor . « Divinitus revelata, quae in sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu Sancto afflante consignata sunt ». « Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, …
→
-
106
II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
Deus humanos Sacrorum Librorum inspiravit auctores. « In Sacris vero Libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit, ut Ipso in illis et per illos agente, ea omnia …
→
-
107
II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
Libri inspirati veritatem docent. « Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris sacris …
→
-
108
II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
Fides tamen christiana quaedam « religio Libri » non est. Christianismus religio est « Verbi » Dei: Verbi quidem quod est « non verbum scriptum et mutum, sed Verbum incarnatum et vivum …
→
-
109
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus Suis verbis reapse …
→
-
110
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, « generum litterariorum » illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi et narrandi qui tunc temporis erant in usu. …
→
-
111
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
Sed quia sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo Scriptura « littera mortua » permaneret: « Sacra Scriptura Eodem Spiritu quo …
→
-
112
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
1. Magnam praestare attentionem « ad contentum et unitatem totius Scripturae » . Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus …
→
-
113
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
2. Scripturam deinde legere « ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis » . Secundum Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae quam in materialibus instrumentis scripta. 107 Ecclesia etenim in …
→
-
114
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
3. Analogiae fidei 109 attente habere rationem . Per « analogiam fidei » cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum Revelationis propositum.
→
-
115
De Scripturae sensibus
Secundum veterem traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus : sensus litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in …
→
-
116
De Scripturae sensibus
Sensus litteralis . Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat regulas. « Omnes [sacrae Scripturae] sensus fundentur super unum, scilicet litteralem ». 110
→
-
117
De Scripturae sensibus
Sensus spiritualis . Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt. 1. Sensus allegoricus . Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, …
→
-
118
De Scripturae sensibus
Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent sensus in synthesin colligit: « Littera gesta docet, quid credas allegoria, moralis quid agas, quo tendas anagogia ». 114
→
-
119
De Scripturae sensibus
« Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio …
→
-
120
IV. De Scripturarum canone
Traditio apostolica Ecclesiam discernere fecit quaenam scripta in Sacrorum Librorum adnumeranda essent elencho. 117 Hic integer elenchus « canon » Scripturarum appellatur. Pro Vetere Testamento 46 implicat scripta (45, si Ieremias et …
→