III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres

Numerus 112 Catechismi

1. Magnam praestare attentionem « ad contentum et unitatem totius Scripturae ». Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus centrum est et post Suum Pascha apertum cor. 104

« Per cor 105 Christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura: sed aperta est post passionem quia eam iam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae ». 106

Fons publicus ↗