De Scripturae sensibus

Numerus 119 Catechismi

« Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae Verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio ». 115

« Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas ». 116

Fons publicus ↗