Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 81 ...duo diversi transmissionis modi « Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur ». « Sacra autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit, …
  2. 82 ...duo diversi transmissionis modi Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et interpretatio sunt commissae, « certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam sacram Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et …
  3. 83 Traditio apostolica et traditiones ecclesiales Traditio, de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod ipsi a Iesu doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus Sanctus edocuit. Re quidem vera, prima christianorum generatio nondum …
  4. 84 Depositum fidei toti Ecclesiae commissum Depositum fidei , 69 quod in sacra Traditione et in sacra continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est Ecclesiae. « Cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et …
  5. 85 Ecclesiae Magisterium « Munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur », 71 nempe Episcopis in communione cum Petri Successore, …
  6. 86 Ecclesiae Magisterium « Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter …
  7. 87 Ecclesiae Magisterium Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: « Qui vos audit, me audit » ( Lc 10,16), 73 doctrinas et normas dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis praebent.
  8. 88 Dogmata fidei Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene adhibet, cum dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum ad adhaesionem fidei irrevocabilem vinculante, veritates proponit in Revelatione divina contentas, vel etiam cum veritates …
  9. 89 Dogmata fidei Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur organicum. Dogmata lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia eamque securam efficientia. E converso, si vita nostra recta est, nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen …
  10. 90 Dogmata fidei Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis mysterii Christi possunt inveniri. 75 Memorare oportet « exsistere ordinem seu "hierarchiam" veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae …
  11. 91 Sensus supernaturalis fidei Christifideles omnes in veritate revelata intelligenda et transmittenda participant. Ipsi unctionem receperunt a Spiritu Sancto, qui eos docet 77 eosque deducit « in omnem veritatem » ( Io 16,13).
  12. 92 Sensus supernaturalis fidei « Universitas fidelium [...] in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles" universalem suum consensum de …
  13. 93 Sensus supernaturalis fidei « Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei sub ductu sacri Magisterii [...] semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque …
  14. 94 Augmentum in intelligentia fidei Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam verborum depositi fidei in Ecclesiae potest crescere vita: — « ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo »; 80 praesertim …
  15. 95 Augmentum in intelligentia fidei « Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub …
  16. 96 Compendium Id quod Christus concredidit Apostolis, ipsi sua praedicatione et scripto, Spiritu Sancto inspirante, omnibus usque ad gloriosum Christi reditum generationibus transmiserunt .
  17. 97 Compendium « Sacra Traditio et sacra Scriptura unum Verbi Dei sacrum depositum constituunt », 86 in quo, tamquam in speculo, Ecclesia peregrinans Deum, omnium suarum divitiarum contemplatur fontem .
  18. 98 Compendium « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ». 87
  19. 99 Compendium Populus Dei totus, per suum supernaturalem fidei sensum, donum Revelationis divinae accipere, in id profundius penetrare atque ex eo plenius vivere non desinit .
  20. 100 Compendium Munus Dei Verbum authentice interpretandi soli Magisterio Ecclesiae commissum est, Romano Pontifici et Episcopis in communione cum illo .