Ad argumentum ire
-
1161
Sanctae imagines
Omnia celebrationis liturgicae signa ad Christum referuntur: etiam sacrae imagines sanctae Dei Genetricis et sanctorum. Ipsae revera significant Christum qui in illis glorificatur. Ipsae manifestant « nubem testium » ( Heb 12,1) …
→
-
1162
Sanctae imagines
« Imaginum pulchritudo et colores meam stimulant orationem. Aspectum movent picturae flores, atque ad instar prati visum oblectant meum, et Dei gloriam sensim instillant animo ». 100 Sanctarum iconum contemplatio, simul cum …
→
-
1163
Tempus liturgicum
« Pia Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die quam Dominicam vocavit, memoriam habet resurrectionis Domini, quam …
→
-
1164
Tempus liturgicum
Populus Dei, iam a Lege mosaica, festivitates cognovit fixas inde a Paschate ad actiones Dei Salvatoris commemorandas mirabiles, ad gratias Ei de illis reddendas, ad earum memoriam servandam et ad novas docendas …
→
-
1165
Tempus liturgicum
Cum Ecclesia mysterium celebrat Christi, unum verbum orationem effert eius: « Hodie ! », orationem repercutiens quam eius Dominus ipsam docuit, 102 et vocationem Spiritus Sancti. 103 Hoc Dei viventis « hodie …
→
-
1166
Dies Domini
« Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur ». 105 Dies resurrectionis Christi …
→
-
1167
Dies Domini
Dominica est per excellentiam dies liturgici conventus, in qua fideles congregantur « ut, Verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint passionis, resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui …
→
-
1168
Annus liturgicus
Novum tempus Resurrectionis, inde a Triduo Paschali, tamquam a suo fonte luminis, totum annum liturgicum sua replet claritate. Pedetentim, in alio et alio huius fontis latere, per liturgiam transfiguratur annus. Ipse est …
→
-
1169
Annus liturgicus
Hac de causa, Pascha festivitas quaedam inter alias simpliciter non est: ipsa est « Festivitas festivitatum », « Sollemnitas sollemnitatum », sicut Eucharistia sacramentum est sacramentorum (magnum sacramentum). Sanctus Athanasius illud « …
→
-
1170
Annus liturgicus
In Concilio Nicaeno (anno 325), omnes Ecclesiae consenserunt ut Pascha christianum die celebraretur Dominica quae plenilunium (14 Nisan) post aequinoctium subsequitur vernum. Propter diversas methodos ad diem 14 mensis Nisan calculandum adhibitas, …
→
-
1171
Annus liturgicus
Annus liturgicus est diversarum rationum unius mysterii Paschalis explicatio. Id praesertim valet de cyclo festivitatum circa Incarnationem (de Annuntiatione, Nativitate, Epiphania), quae initium nostrae commemorant salutis et mysterii Paschalis nobis communicant primitias.
→
-
1172
Proprium sanctorum in anno liturgico
« In hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, sancta Ecclesia beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in qua praecellentem Redemptionis fructum …
→
-
1173
Proprium sanctorum in anno liturgico
Cum Ecclesia, in circulo annuo, martyres aliosque sanctos commemorat, « praedicat Paschale mysterium » in illis viris et mulieribus « cum Christo compassis et conglorificatis, et fidelibus exempla eorum proponit, omnes per …
→
-
1174
Liturgia Horarum
Christi mysterium, Eius Incarnatio Eiusque Pascha, quod in Eucharistia, praesertim in congregatione dominicali, celebramus, tempus uniuscuiusque diei penetrat et transfigurat per liturgiae Horarum celebrationem, per « Officium divinum ». 115 Hoc celebrationis …
→
-
1175
Liturgia Horarum
Liturgia Horarum est destinata ut totius populi Dei fiat oratio. In ea enim Ipse Christus « sacerdotale munus per ipsam Suam Ecclesiam pergit » 120 exercere; unusquisque, secundum suum munus in Ecclesia …
→
-
1176
Liturgia Horarum
Liturgiam Horarum celebrare exigit non solum vocem cordi concordare oranti, sed etiam « liturgicam et biblicam praecipue psalmorum institutionem sibi uberiorem » 124 comparare.
→
-
1177
Liturgia Horarum
Hymni et litaniae Orationis Horarum precationem psalmorum in tempus inserunt Ecclesiae, symbolismum exprimentes momenti diei, temporis liturgici vel festivitatis celebratae. Praeterea lectio Verbi Dei in singulis Horis (cum responsoriis vel tropariis quae …
→
-
1178
Liturgia Horarum
Liturgia Horarum, quae quasi celebrationis eucharisticae est productio, non excludit, sed tamquam complementum postulat diversas populi Dei devotiones, praesertim adorationem et cultum Sanctissimi Sacramenti.
→
-
1179
IV. Ubi celebrandum?
Cultus Novi Foederis « in Spiritu et veritate » ( Io 4,24) loco unico non vinculatur. Tota terra est sancta et filiis hominum concredita. Primaria ratione cum fideles in eodem congregantur loco, …
→
-
1180
IV. Ubi celebrandum?
Cum libertatis religiosae non impeditur exercitium, 125 christiani aedificia construunt cultui divino destinata. Hae visibiles ecclesiae non sunt simplices loci congressionis, sed Ecclesiam significant et manifestant tali loco viventem, commorationem Dei cum …
→