Dies Domini
Numerus 1166 Catechismi
« Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur ». 105 Dies resurrectionis Christi simul est « prima dies Hebdomadae », memoriale primae diei creationis, et « octava dies » in qua Christus, post Suam magni Sabbati « quietem », Diem inaugurat « quam fecit Dominus » (Ps 118,24), « diem sine vespero ». 106 « Cena Domini » centrum est eius, quia in ea tota communitas fidelium Domino occurrit resuscitato qui eos ad Suum invitat convivium: 107
« Dies Dominica, dies Resurrectionis, dies christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia Dominus in ea victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et nos hoc libentissime confitemur: hodie enim lux mundi orta est, hodie sol iustitiae ortus est, in cuius pennis est sanitas ». 108