Annus liturgicus

Numerus 1169 Catechismi

Hac de causa, Pascha festivitas quaedam inter alias simpliciter non est: ipsa est « Festivitas festivitatum », « Sollemnitas sollemnitatum », sicut Eucharistia sacramentum est sacramentorum (magnum sacramentum). Sanctus Athanasius illud « magnam Dominicam » appellat, 112 quemadmodum Hebdomada sancta apud Orientales « Magna Hebdomada » appellatur. Resurrectionis mysterium, in quo Christus mortem abolevit, Sua potenti virtute nostrum vetus penetrat tempus, donec omnia Ei subiiciantur.

Fons publicus ↗