Tempus liturgicum

Numerus 1165 Catechismi

Cum Ecclesia mysterium celebrat Christi, unum verbum orationem effert eius: « Hodie! », orationem repercutiens quam eius Dominus ipsam docuit, 102 et vocationem Spiritus Sancti. 103 Hoc Dei viventis « hodie » ad quod ingrediendum vocatur homo, est « Hora » Paschatis Iesu qui omnem transcendit et ducit historiam:

« Vita universis aperta est, et luce perenni omnia plena sunt, atque Oriens orientium universum obtinet: et Ille ante luciferum genitus, immortalis et magnus splendet Christus universis plus quam sol. Ideoque longa et aeterna et inextinguibilis nobis in Ipsum credentibus dies adest candida, Pascha mysticum ». 104

Fons publicus ↗