Ad argumentum ire
-
1606
Matrimonium sub peccati regimine
Omnis homo circa se et in se ipso mali habet experientiam. Haec experientia in relationibus etiam percipitur inter virum et mulierem. Omni tempore, eorum unionem discordia, dominationis spiritus, infidelitas, invidia et conflictus …
→
-
1607
Matrimonium sub peccati regimine
Secundum fidem, haec inordinatio, quam modo doloroso percipimus, e viri et mulieris non provenit natura neque ex natura relationum eorum, sed ex peccato . Primum peccatum, abruptio a Deo, tamquam primam habet …
→
-
1608
Matrimonium sub peccati regimine
Creationis tamen subsistit ordo, quamquam graviter perturbatus. Ad vulnera peccati sananda, vir et mulier egent adiutorio gratiae quam Deus, in Sua infinita misericordia, nunquam eis recusavit. 248 Sine hoc adiumento, vir et …
→
-
1609
Matrimonium sub Legis paedagogia
Deus in Sua misericordia hominem peccatorem non dereliquit. Poenae quae peccatum sunt secutae, dolores partus, 249 labor « in sudore vultus tui » ( Gn 3,19) remedia etiam constituunt quae peccati minuunt …
→
-
1610
Matrimonium sub Legis paedagogia
Conscientia moralis relate ad matrimonii unitatem et indissolubilitatem sub Legis veteris paedagogia est aucta. Patriarcharum et regum polygamia nondum expresse reiicitur. Tamen Lex Moysi tradita tendit ad mulierem contra arbitrium dominatus viri …
→
-
1611
Matrimonium sub Legis paedagogia
Prophetae, Foedus Dei cum Israel sub coniugalis amoris exclusivi et fidelis perspicientes imagine, 251 populi electi praeparaverunt conscientiam ad profundiorem unicitatis et indissolubilitatis matrimonii intelligentiam. 252 Libri Ruth atque Thobis testimonia commoventia …
→
-
1612
Matrimonium in Domino
Nuptiale Foedus inter Deum et Eius populum Israel Novum et aeternum praeparaverat Foedus, in quo Filius Dei, Se incarnans Suamque donans vitam, totum genus humanum ab Ipso salvatum quodammodo Sibi coniunxit, 253 …
→
-
1613
Matrimonium in Domino
Iesus, in Suae vitae publicae limine, Suum primum signum — ob matris Suae petitionem — in quodam matrimonii festo est operatus. 255 Ecclesia magni fecit Iesu praesentiam in nuptiis Canae. Ibi confirmationem …
→
-
1614
Matrimonium in Domino
Iesus, in praedicatione Sua, sine ambiguitate docuit originalem sensum unionis viri et mulieris, qualem ab initio eam voluit Creator: permissio, a Moyse concessa, propriam repudiandi uxorem, cordis duritiae erat concessio; 256 matrimonialis …
→
-
1615
Matrimonium in Domino
Haec haud ambigua in vinculi matrimonialis indissolubilitate instantia perplexitatem inducere potuit et quasi exigentia videri quae effici nequit. 257 Tamen Iesus coniugibus non imposuit pondus quod ferri non possit et nimis grave, …
→
-
1616
Matrimonium in Domino
Apostolus Paulus hoc praebet intelligendum dicens: « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret » ( Eph 5,25-26), statim adiungens: « "Propter hoc …
→
-
1617
Matrimonium in Domino
Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum 261 quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e …
→
-
1618
Virginitas propter Regnum
Christus totius vitae christianae est centrum. Vinculum cum Ipso primum locum obtinet relate ad omnia alia vincula familiaria vel socialia. 263 Ab Ecclesiae initio, viri exstiterunt et mulieres qui magno matrimonii abrenuntiaverunt …
→
-
1619
Virginitas propter Regnum
Virginitas propter Regnum caelorum est gratiae baptismalis explicatio, signum potens praeeminentiae vinculi cum Christo atque ardentis exspectationis reditus Eius, signum quod etiam revocat in memoriam matrimonium realitatem esse praesentis saeculi quod praeterit. …
→
-
1620
Virginitas propter Regnum
Utrumque, Matrimonii sacramentum et virginitas propter Regnum Dei, ab Ipso Domino provenit. Ipse illis significationem praebet et gratiam tribuit necessariam ad vivendum in eis secundum voluntatem Eius. 268 Virginitatis propter Regnum aestimatio …
→
-
1621
II. Matrimonii celebratio
In ritu latino, Matrimonii celebratio inter duos fideles catholicos plerumque intra sanctam Missam fit propter omnium sacramentorum vinculum cum Paschali Christi mysterio. 271 In Eucharistia memoriale efficitur Novi Foederis, in quo Christus …
→
-
1622
II. Matrimonii celebratio
« Ut sacramentalis actio sanctificationis , Matrimonii celebratio — liturgiae [...] illigata — oportet per se sit valida, digna, frugifera ». 274 Oportet igitur ut futuri sponsi se ad sui Matrimonii celebrationem …
→
-
1623
II. Matrimonii celebratio
Secundum traditionem latinam, sponsi, tamquam ministri gratiae Christi, sibi mutuo Matrimonii conferunt sacramentum, suum consensum coram Ecclesia significantes. In traditionibus Ecclesiarum Orientalium, sacerdotes — Episcopi vel presbyteri — testes sunt consensus mutuo …
→
-
1624
II. Matrimonii celebratio
Diversae liturgiae divites sunt in precibus benedictionis et Epiclesis quae a Deo Eius postulant gratiam et super novos coniuges benedictionem, speciatim super sponsam. In huius sacramenti Epiclesi, coniuges Spiritum Sanctum accipiunt tamquam …
→
-
1625
III. Consensus matrimonialis
In foedere matrimoniali primas agentes partes sunt vir et mulier, baptizati, liberi ad matrimonium contrahendum et qui suum consensum libere exprimunt. « Liberum esse » significat: — coactiones non subire; — legis …
→