Matrimonium in Domino

Numerus 1617 Catechismi

Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum 261 quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e parte sua, signum fit efficax, sacramentum Foederis Christi et Ecclesiae. Quia eius significat et communicat gratiam, Matrimonium inter baptizatos verum est Novi Foederis sacramentum. 262

Fons publicus ↗