Virginitas propter Regnum

Numerus 1618 Catechismi

Christus totius vitae christianae est centrum. Vinculum cum Ipso primum locum obtinet relate ad omnia alia vincula familiaria vel socialia. 263 Ab Ecclesiae initio, viri exstiterunt et mulieres qui magno matrimonii abrenuntiaverunt bono ut Agnum sequerentur quocumque iret, 264 ut de rebus Domini haberent curam, ut Ei studerent placere, 265 ut irent obviam Sponso qui venit. 266 Ipse Christus quosdam invitavit ut Eum in hoc sequerentur vitae genere, cuius Ipse permanet exemplar:

« Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum caelorum. Qui potest capere, capiat » (Mt 19,12).

Fons publicus ↗