Matrimonium sub Legis paedagogia
Numerus 1609 Catechismi
Deus in Sua misericordia hominem peccatorem non dereliquit. Poenae quae peccatum sunt secutae, dolores partus, 249 labor « in sudore vultus tui » (Gn 3,19) remedia etiam constituunt quae peccati minuunt damna. Post lapsum, matrimonium adiuvat ad superandum recessum in se ipsum, « egoismum », sui amorem, conquisitionem propriae voluptatis, atque ad se alteri aperiendum, ad mutuum adiutorium, ad sui donum.