← Omnia argumenta

Sacra Scriptura

41 numeri

  1. 101 I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum Deus, Suae bonitatis condescensione, ut Se hominibus revelet, ad illos verbis loquitur humanis. « Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis …
  2. 102 I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum Omnibus sacrae Scripturae verbis, Deus unum solummodo Verbum dicit, Suum unicum Verbum in quo Ipse Se totum exprimit: 89 « Meminit caritas vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, …
  3. 103 I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum Hac de causa, Ecclesia divinas Scripturas semper est venerata, sicut etiam Domini veneratur corpus. Fidelibus Panem vitae porrigere non desinit sumptum ex mensa tam Verbi Dei quam corporis Christi. 91
  4. 104 I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum nutrimentum suamque virtutem, 92 quia in illa accipit non verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei. 93 « In Sacris enim …
  5. 105 II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae Deus est sacrae Scripturae auctor . « Divinitus revelata, quae in sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu Sancto afflante consignata sunt ». « Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, …
  6. 106 II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae Deus humanos Sacrorum Librorum inspiravit auctores. « In Sacris vero Libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit, ut Ipso in illis et per illos agente, ea omnia …
  7. 107 II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae Libri inspirati veritatem docent. « Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris sacris …
  8. 108 II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae Fides tamen christiana quaedam « religio Libri » non est. Christianismus religio est « Verbi » Dei: Verbi quidem quod est « non verbum scriptum et mutum, sed Verbum incarnatum et vivum …
  9. 109 III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus Suis verbis reapse …
  10. 110 III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, « generum litterariorum » illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi et narrandi qui tunc temporis erant in usu. …
  11. 111 III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres Sed quia sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo Scriptura « littera mortua » permaneret: « Sacra Scriptura Eodem Spiritu quo …
  12. 112 III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres 1. Magnam praestare attentionem « ad contentum et unitatem totius Scripturae » . Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus …
  13. 113 III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres 2. Scripturam deinde legere « ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis » . Secundum Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae quam in materialibus instrumentis scripta. 107 Ecclesia etenim in …
  14. 114 III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres 3. Analogiae fidei 109 attente habere rationem . Per « analogiam fidei » cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum Revelationis propositum.
  15. 115 De Scripturae sensibus Secundum veterem traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus : sensus litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in …
  16. 116 De Scripturae sensibus Sensus litteralis . Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat regulas. « Omnes [sacrae Scripturae] sensus fundentur super unum, scilicet litteralem ». 110
  17. 117 De Scripturae sensibus Sensus spiritualis . Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt. 1. Sensus allegoricus . Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, …
  18. 118 De Scripturae sensibus Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent sensus in synthesin colligit: « Littera gesta docet, quid credas allegoria, moralis quid agas, quo tendas anagogia ». 114
  19. 119 De Scripturae sensibus « Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio …
  20. 120 IV. De Scripturarum canone Traditio apostolica Ecclesiam discernere fecit quaenam scripta in Sacrorum Librorum adnumeranda essent elencho. 117 Hic integer elenchus « canon » Scripturarum appellatur. Pro Vetere Testamento 46 implicat scripta (45, si Ieremias et …
  21. 121 Vetus Testamentum Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem, 119 quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
  22. 122 Vetus Testamentum Etenim « Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum praepararet ». Libri Veteris Testamenti, « quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant », totam divinam amoris …
  23. 123 Vetus Testamentum Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.
  24. 124 Novum Testamentum « Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti, in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet ». 121 Haec scripta veritatem Revelationis divinae nobis tradunt definitivam. …
  25. 125 Novum Testamentum Evangelia sunt omnium Scripturarum cor, « quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque doctrina ». 123
  26. 126 Novum Testamentum In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi: 1. Iesu vita et doctrina . Ecclesia firmiter tenet quattuor Evangelia, « quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines …
  27. 127 Novum Testamentum Evangelium quadriforme in Ecclesia locum tenet singularem, sicut veneratio quam ei liturgia tribuit, et incomparabilis attractio quam ipsum in sanctos omni tempore exercuit, testantur. « Non est maior nec melior nec pretiosior …
  28. 128 De Veteris et Novi Testamenti unitate Ecclesia, inde a temporibus apostolicis 127 et deinde in Traditione constanter, consilii divini in duobus Testamentis unitatem illustravit per typologiam . Haec in Dei operibus sub Vetere Testamento peractis praefigurationes discernit illius …
  29. 129 De Veteris et Novi Testamenti unitate Christiani itaque Vetus legunt Testamentum sub luce Christi mortui et resuscitati. Haec typologica lectio inexhaustum Veteris Testamenti ostendit contentum. Ipsa tamen non debet oblivioni dare illud valorem proprium Revelationis servare suum, ab …
  30. 130 De Veteris et Novi Testamenti unitate Typologia dynamismum significat in consilii divini adimpletionem, cum « Deus omnia in omnibus » erit ( 1 Cor 15,28). Sic, exempli gratia, vocatio Patriarcharum et Exodus ex Aegypto valorem proprium in Dei …