← Omnia argumenta

Oratio

178 numeri

  1. 2618 Oratio Virginis Mariae Evangelium nobis revelat quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana, 99 Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae, Sponsae Suae, …
  2. 2619 Oratio Virginis Mariae Hac de causa, Mariae canticum, 101 « Magnificat » latinum, Megalynárion Byzantinum, simul est canticum Matris Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei, canticum actionis gratiarum ob plenitudinem …
  3. 2620 Compendium In Novo Testamento, perfectum orationis exemplar in filiali Iesu residet oratione. Effecta saepe in solitudine, in abscondito, Iesu oratio plenam amore implicat adhaesionem voluntati Patris usque ad crucem et absolutam fiduciam ut …
  4. 2621 Compendium Iesus in Sua doctrina discipulos Suos docet orare corde purificato, fide viva et perseveranti, audacia filiali. Illos ad vigilantiam vocat atque invitat ut suas petitiones Deo in Eius praesentent nomine. Ipse Iesus …
  5. 2622 Compendium Virginis Mariae oratio, in eius « Fiat » et in eius Magnificat, generosa insignitur sui ipsius totali oblatione in fide .
  6. 2623 ARTICULUS 3 IN TEMPORE ECCLESIAE Pentecostes die, Spiritus Promissionis effusus est in discipulos qui « erant omnes pariter in eodem loco » ( Act 2,1), Eum exspectantes « omnes [...] perseverantes unanimiter in oratione » ( Act …
  7. 2624 ARTICULUS 3 IN TEMPORE ECCLESIAE In prima Hierosolymitana communitate, credentes « erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » ( Act 2,42). Colligatio characteristica est orationis Ecclesiae: fundata in fide apostolica …
  8. 2625 ARTICULUS 3 IN TEMPORE ECCLESIAE Hae orationes illae sunt imprimis quas fideles audiunt et legunt in Scripturis, sed eas ad praesentia accommodant, illas praesertim psalmorum, ab earum adimpletione in Christo 103 procedentes. Spiritus Sanctus, qui sic Christum …
  9. 2626 I. Benedictio et adoratio Benedictio imum orationis christianae exprimit motum: eadem Dei et hominis est occursus; in ea Dei donum et hominis acceptio sese vocant seseque coniungunt. Benedictionis oratio est hominis responsum donis Dei: quia Deus …
  10. 2627 I. Benedictio et adoratio Duae formae fundamentales hunc exprimunt motum: tum benedictio ascendit a Spiritu Sancto ducta per Christum ad Patrem (benedicimus Ei quippe qui nobis benedixit); 104 tum gratiam supplicat Spiritus Sancti qui per Christum …
  11. 2628 I. Benedictio et adoratio Adoratio est prima habitudo hominis qui se creaturam coram Creatore agnoscit suo. Magnitudinem extollit Domini qui nos fecit 106 et omnipotentiam Salvatoris qui nos a malo liberat. Eadem est spiritus prosternatio coram …
  12. 2629 II. Oratio petitionis Supplicationis lexicon in Novo Testamento dives est in coloris diversitate: petere, expostulare, instanter appellare, invocare, clamare, conclamare et etiam « in oratione concertare ». 109 Sed forma frequentissima, quippe quae maxime spontanea, …
  13. 2630 II. Oratio petitionis Novum Testamentum fere non continet orationes lamentationum quae in Vetere Testamento frequentes erant. Iam in Christo resuscitato, Ecclesiae oratio fertur spe, etiamsi adhuc in exspectatione simus et quotidie convertere nos oporteat. Petitio …
  14. 2631 II. Oratio petitionis Veniae petitio primus est orationis petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi peccatori », Lc 18,13). Ipsa est orationi iustae et purae praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis …
  15. 2632 II. Oratio petitionis Petitio christiana habet, ut centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum Iesu doctrinam. 111 Hierarchia in petitionibus habetur: imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et ad cooperandum Adventui …
  16. 2633 II. Oratio petitionis Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus quas Patri in Eius offerimus Nomine. 114 Hac securitate, Iacobus …
  17. 2634 III. Oratio intercessionis Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus. 117 Ipse « salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum …
  18. 2635 III. Oratio intercessionis Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat « …
  19. 2636 III. Oratio intercessionis Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam. 119 Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit, 120 sed etiam pro eis intercedit. 121 Christianorum intercessio limites non agnoscit: …
  20. 2637 IV. Oratio actionis gratiarum Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam …
  21. 2638 IV. Oratio actionis gratiarum Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. « …
  22. 2639 V. Laudis oratio Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum …
  23. 2640 V. Laudis oratio Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae, 125 claudi a Petro et Ioanne …
  24. 2641 V. Laudis oratio « Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » ( Eph 5,19). 128 Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt …
  25. 2642 V. Laudis oratio Revelatio eorum « quae oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis, 131 sed etiam intercessione « testium » (martyrum). 132 Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium …
  26. 2643 V. Laudis oratio Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius; 136 eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est « sacrificium laudis ».
  27. 2644 Compendium Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem .
  28. 2645 Compendium Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons .
  29. 2646 Compendium Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem .
  30. 2647 Compendium Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur .