← Omnia argumenta

Fides

49 numeri

  1. 142 CAPUT TERTIUM HOM O DEO RESPONDET Sua Revelatione , « Deus invisibilis ex abundantia caritatis Suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ». 141 Huic invitationi idonea …
  2. 143 CAPUT TERTIUM HOM O DEO RESPONDET Per fidem homo suum intellectum suamque voluntatem Deo plene submittit. Homo ex toto quod est, Deo revelanti suum praebet assensum. 142 Haec responsio hominis Deo revelanti « oboeditio fidei » a sacra …
  3. 144 I. De fidei oboedientia In fide oboedire (ob-audire ) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo …
  4. 145 Abraham – « pater omnium credentium » Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: « Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret …
  5. 146 Abraham – « pater omnium credentium » . Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: « Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium » ( Heb 11,1). « Credidit autem Abraham Deo, …
  6. 147 Abraham – « pater omnium credentium » Hac « confortatus fide » ( Rom 4,20), Abraham factus est « pater omnium credentium » ( Rom 4,11.18). 148 147 . Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos …
  7. 148 Maria – « Beata quae credidit » Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum » ( …
  8. 149 Maria – « Beata quae credidit » Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem, 151 cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei « perficiendum esse » credere …
  9. 150 In solum Deum credere Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum ; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus . Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab …
  10. 151 In Iesum Christum, Filium Dei, credere Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit; 153 Deus nobis dixit ut Eum audiremus. 154 Dominus Ipse Suis dixit discipulis: …
  11. 152 In Spiritum Sanctum credere Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim « nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto …
  12. 153 Fides est gratia quaedam Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo « qui in caelis est » …
  13. 154 Fides est actus humanus Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab …
  14. 155 Fides est actus humanus In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: « Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam ». 159
  15. 156 Fides et intellectus Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus « propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest ». 160 …
  16. 157 Fides et intellectus Fides est certa , omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed « maior est certitudo …
  17. 158 Fides et intellectus « Fides quaerens intellectum »: 167 fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem …
  18. 159 Fides et intellectus Fides et scientia . « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo …
  19. 160 Libertas fidei Ut responsio fidei humana sit, « caput est [...] hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est ». …
  20. 161 Necessitas fidei In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem. 175 « Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" ( Heb 11,6) …
  21. 162 In fide perseverantia Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: « Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...] bonam militiam, habens fidem …
  22. 163 Fides – initium vitae aeternae Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum « facie ad faciem » ( 1 Cor 13,12), …
  23. 164 Fides – initium vitae aeternae Nunc tamen « per fidem [...] ambulamus et non per speciem » ( 2 Cor 5,7) Deumque, « per speculum in aenigmate [...], ex parte » ( 1 Cor 13,12) cognoscimus. Licet …
  24. 165 Fides – initium vitae aeternae Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham « qui contra spem in spe credidit » ( Rom 4,18); ad Mariam Virginem quae « in peregrinatione fidei », 181 usque ad …
  25. 166 ARTICULUS 2 CREDIMUS Fides est actus personalis: libera hominis responsio incepto Dei Se revelantis. Sed fides actus non est solitarius. Nemo credere potest solus, sicut nemo solus vivere potest. Nemo sibi ipsi dat fidem, sicut …
  26. 167 ARTICULUS 2 CREDIMUS « Credo »: 184 est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. « Credimus »: 185 est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica …
  27. 168 I. « Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae » Ecclesia credit imprimis et sic meam fidem ducit, nutrit et sustinet. Ecclesia Dominum ubique confitetur imprimis (« Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia », in hymno canimus « Te Deum ») …
  28. 169 I. « Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae » Salus a solo Deo venit; sed quia vitam fidei per Ecclesiam recipimus, ipsa est Mater nostra: « Credimus Ecclesiam quasi regenerationis Matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem ». 187 …
  29. 170 II. Sermo fidei Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides « tangere » permittit. « Actus autem [fidei] credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem [enuntiatam] ». …
  30. 171 II. Sermo fidei Ecclesia quae est « columna et firmamentum veritatis » ( 1 Tim 3,15), semel traditam sanctis fidem 189 custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a …