Fides et intellectus

Numerus 158 Catechismi

« Fides quaerens intellectum »: 167 fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei « oculos cordis » (Eph 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. « Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit ». 168 Ita secundum sancti Augustini adagium: « Intellige ut credas: crede, ut intelligas ». 169

Fons publicus ↗