In remissionem peccatorum...
Numerus 1264 Catechismi
Quaedam tamen consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a Traditione appellatur: « quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quin immo "qui legitime certaverit, coronabitur" (2 Tim 2,5) ». 205