Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 581 I. Iesus et Lex Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». 367 Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus. 368 Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad …
  2. 582 I. Iesus et Lex Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » 372 per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest …
  3. 583 II. Iesus et Templum Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus. 377 Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo …
  4. 584 II. Iesus et Templum Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae. 381 …
  5. 585 II. Iesus et Templum Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem. 383 Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda. 384 Sed …
  6. 586 II. Iesus et Templum Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo, 387 in quo Suae doctrinae impertivit essentialia, 388 tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum 389 quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat …
  7. 587 III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio « contradictionis » 394 esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro …
  8. 588 III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus 396 tam familiariter sicut cum illis ipsis. 397 Contra eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros » …
  9. 589 III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. 401 Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum, 402 eos …
  10. 590 III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: « Qui non est mecum, contra me est » ( Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se « plus quam Iona, …
  11. 591 III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat. 408 Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper …
  12. 592 Compendium Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit 416 cum tali perfectione 417 ut eius sensum revelaret ultimum 418 et ut transgressiones redimeret contra illam . 419
  13. 593 Compendium Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis …
  14. 594 Compendium Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt . 420 Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum 421 non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum 422 …
  15. 595 Divisiones inter auctoritates Iudaeorum relate ad Iesum Inter religiosas Hierosolymorum auctoritates non inventi sunt solummodo Pharisaeus Nicodemus 423 et procer Ioseph ab Arimathaea qui discipuli Iesu fuerunt secreto, 424 sed diu dissensiones circa Eum exortae sunt 425 ita ut, …
  16. 596 Divisiones inter auctoritates Iudaeorum relate ad Iesum Auctoritates Hierosolymorum religiosae circa modum procedendi qui relate ad Iesum adhibendus erat, unanimes non fuerunt. 426 Pharisaei excommunicationem minati sunt illis qui Eum sequerentur. 427 Eis qui timebant: « Omnes credent in …
  17. 597 Iudaei collective mortis Iesu obnoxii non sunt Ratione habita multiplicitatis historicae processus Iesu, quae in narrationibus evangelicis manifestatur, et quodcumque est personale peccatum actorum processus (Iudae, Synedrii, Pilati) quod solus Deus novit, non potest universitati Iudaeorum Hierosolymorum responsabilitas tribui, …
  18. 598 Omnes peccatores passionis Christi fuerunt auctores Ecclesia in fidei suae Magisterio et in testimonio sanctorum suorum nunquam huiusmodi est oblita veritatis: « poenarum omnium quas [Christus] pertulit, peccatores et auctores et ministri fuerunt ». 438 Ratione habita de …
  19. 599 « Iesus definito consilio Dei traditus » Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic « definito …
  20. 600 « Iesus definito consilio Dei traditus » Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum « praedestinationis » stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: « Convenerunt enim vere in …