III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem
Numerus 589 Catechismi
Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. 401 Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum, 402 eos ad convivium admittere messianicum. 403 Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem, 404 aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei. 405