II. Iesus et Templum

Numerus 586 Catechismi

Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo, 387 in quo Suae doctrinae impertivit essentialia, 388 tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum 389 quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia. 390 Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam. 391 Hac de causa, Eius corporalis occisio 392 Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: « Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem » (Io 4,21). 393

Fons publicus ↗